POLYPTICA seu POLYPTICHA

POLYPTICA seu POLYPTICHA
POLYPTICA seu POLYPTICHA
melius Polyptycha, libri multorum foliorum, Graece πολύπτυχα. Cum enim chartae et chartacei libri olim in unum volumen conrotularentur; libri contra ex membrana, ex ultiplicibus tabellis et foliis censtruebantur, haud secus ac nostri hodie libri solent, qui ex multis constant foliis, aliis super alia structis et inter se compactis. Martialis, l. 14. Epigr. 184. cuius lemma, Homerus in membranis.
Ilias et Priami regnis inimicus Ulysses,
Multiplici pariter condita pelle latent.
Etem, Epigr. 186. cuius inscriptio: Virgilius in membrana:
Quam brevis immensum cepit membrana Maronem,
Ipsius vultus prima tabella gerit.
Prima tabella, τὸ πρῶτον πτυχίον, Primum folium. Hinc Isidorus folia librorum dicta esse scribit, quod ex follibus fierent, i e. ex pellibus, quae de occisis animalibus detrahi solent. Sic et pugillares componi solebant, ex pluribus tabellis: unde δίπτυχα, quae ex duplici constabant; Latini etiam duplices dixêre: et triplices, quae ex tribus: quintuplices, quae ex quinque, sic πολύπτυχα, quae ex pluribus. Martialis, l. 14. Epigr. 3. de pugillaribus citreis:
Secta nisi in tenues essemus ligna tabellas,
Essemus Libyci nobile dentis opus.
Pugillares igitur illi citrei ex multis sectiLibus tabellis, h. e. foliis ligneis seu πτυχίοις compacti erant, eâdem plane formâ, quâ et pugillares deletitii nostri, quibus hodie utimur: nec alia forma est nostrorum hodie librorum de charta, qui omnes πολύπτυχα hinc dici possunt etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Firmo, c. 3. In specie vero Polyptycha dici coeperunt libri commentarii, in quos redigebantur seu regerebantur Acta publica atque adeo domestica quaevis: maxime vero ita dicti libri Censuales, in quibus descripti quotquot censuales ac tributarii erant, ipsaque soluti ratio exarabatur, in l. 2. Cod. Theod. de Discussor. l. 13. Eod. de Indulgent. debitor. apud Senatorem, l. 5. Ep. 14. et 39. ut et in LL. Visigoth, l. 12. tit. 2. §. 13. Hinc apud Marculfum, Formul. l. 1. c. 19. Praecipientes ergo iubemus, ut si memoratus ille de capite suo bene ingenuus esse videtur et in Polyptycho censitus non est, licentiam habeat comam capitis sui tonsurare etc. I. c. si in huiusmodi fisci seu publici libro tamquam debitor notatus talis non sit. Similiter apud Gregorium, Regist. l. 7. c. 40. notitia eiusdem donationis non erat de Polypticis charaxata: vox volumen Instrumentorum publicorum denotat. Eâdem notion Polypitcos sumunt Glossae veteres ad Cod. Theodos. etc. Etiam libri Commentarii privati sic dicebantur, in quos vel Ecclesiarum, vel privatorum bona regerebantur, Chartaeque ipsae donationum, emptionum et similes describebantur; Iohan. Diaconus in vita Gregorii M. c. 24. l. 1. Cunctorum patrimoniorum praediorumque reditus ex Gelasiano Polyptycho ————— adaeravit. Fulcuinus de Gestis Abbat. Lobiensium: Reditus villarum nostrarum describere iussit, quod Polyptychum vocant, etc. Corrupte pro Polyptychum occurrit interdum Polegium, Poleticum, ut apud Baldricum Chron. Camarac. Polepticum. Vide supra in hac voce: Politicum etc. Unde poullie apud Gallos, pro regesto et catalogo Ecclesiarum seu Beneficiorum cuiuscumque Episcopatus, cum nihil aliud sit, quam Polyptychum Ecclesiasticum, in quo bona Ecclesiastica eorumque Chartae continentur: Puleticum, apud Marculfum, loc. cit. et Puletum A qua voce Salmasius, ad Spartian. in Hadriano, c. 7. les Poulets Gallorum deducit, epistolas scil. amatorias iis sic dictas, quod et diptychis et polypticis olim amasias sollicitatas legamus. Sed hanc vocem ab Italia manâsse, ubi epistolas suas ad amasias pullorum gallinorum alvô mittebant interdum inclusas amatores, quo sic parentes custodesque fallerent, affirmat. Car. du Fresne in Glossar. Vide quoque Macros Fratres, in Hierolex. et hîc passim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”